Psalms 88

1eruditionis Aethan Ezraitae 2misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 3quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis 4percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 5usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper 6confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 7quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei 8Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt 9Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo 10tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 11tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 12tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 13aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 14tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 15iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam 16beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 17in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 18quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum [ (Psalms 88:19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro ] [ (Psalms 88:20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo ] [ (Psalms 88:21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum ] [ (Psalms 88:22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum ] [ (Psalms 88:23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum ] [ (Psalms 88:24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam ] [ (Psalms 88:25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius ] [ (Psalms 88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius ] [ (Psalms 88:27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae ] [ (Psalms 88:28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae ] [ (Psalms 88:29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit ] [ (Psalms 88:30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli ] [ (Psalms 88:31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint ] [ (Psalms 88:32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint ] [ (Psalms 88:33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum ] [ (Psalms 88:34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea ] [ (Psalms 88:35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo ] [ (Psalms 88:36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar ] [ (Psalms 88:37) semen eius in sempiternum erit ] [ (Psalms 88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper ] [ (Psalms 88:39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum ] [ (Psalms 88:40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius ] [ (Psalms 88:41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem ] [ (Psalms 88:42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis ] [ (Psalms 88:43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius ] [ (Psalms 88:44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio ] [ (Psalms 88:45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti ] [ (Psalms 88:46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna ] [ (Psalms 88:47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua ] [ (Psalms 88:48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum ] [ (Psalms 88:49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper ] [ (Psalms 88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua ] [ (Psalms 88:51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum ] [ (Psalms 88:52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui ] [ (Psalms 88:53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen ]
Copyright information for Vulgate_HebPs